- POLLEX, a POLLENDO
- POLLEX, a POLLENDOquod vi et potestate inter coeteros digitos polleat; Graecis proin ἀντίχειρ, quasi manus altera dictus; apud Antiquos multum venerationis habuit: Minervae una cum reliquis digitis consecratus. Significabant autem diversô eius gestu varios animi motus. Nam et primore digitô in erectum pollicem residente Deos salutabant; hodieque erectô manus pollice mahometanorum pueri symbolum suum recitant, antequam circumcidantur, ut infra videbimus, ubi de Symbolo Apostol. et laudem favoremque iunctus signabat, Plin. l. 28. c. 2. et Horat. Ep. 18. l. 1. v. 65.Consentire suis studiis qui crediderit te,Fautor utroque tuum laudabit Pollice ludum.Et laudandos amato sque, Pollice exsertô ost3ndebant, ut alios indice extensô. Claudian. de 6. Honorii Consul. v. 574.——— Gaeudet metuens ac Pollice monstrat.Quo etiam facit Martialis illud, l. 12. Epigr. 99. v. 8.Sed nec vocibus excitata blandis,Molli Pollice nec rogata surgit.Contra inversus, denegati favoris, aversique animi indicium certissimum fuit, annotante id Vet. Scholiaste Iuvenalis ad Sat. 3. v. 36. Pollice versô, i. e. Fortunâ mutatâ. Ipse Iuvenalis, ibid.Munera nunc edunt et versô pollice vulgus,Cum libet, occidunt populariter.Hinc Prudentius, in Symmachum, l. 2. v. 1096.Et quoties victor ferrum iugulo mserit, illaDelitias ait esse suas, pectusque iacentisVirgo modesta iubet conversô Pollice rumpi.Sed et sublatus pressusque apud Graecos signum fuit iubmissionis, quâ victus victoriam alteri cessit, iuxta illud Graecum, Αἶρε δάκτυλον, quod Latini dixerunt, Herbam porrige, Angl. hodie Give the bucklers: Quemadmodum demissio manus, in Pugilatu, Pancratio, aut caestuum ludo, argumentum quoque apud nonnullos erat diffidentis suis viribus seque victum agnoscentis: quod cum Lacedaemoniis turpe esset visum, interdixêre suis, ne foris, ubi illa demissio obtineret, in praedictis exercitiorum generibus certarent, Voss. de 4. Artibus Popular. c. 3. §. 88. et 89. Verum in bello praecipuus Pollicis usus, unde apud romanos, quibus is laesus esset, a belli laboribus immunes erant. Quod cum illi, qui militiam detrectabant, facerent sponte, graviter in illos animadversum est. Augustus certe Equiti cuidam Romano qui duobus filiis suis Pollices absciderat, ne militare cogerentur, acriter ut decebat iratus, omnia eius bona Fiscoaddixit; et ante eum Senatus, bellô durante Italicô, ad perpetuos carceres damnavit C. Vatinium, omniaque eius bona similiter publicavit, quod ille sibi ipsi finistrae manus abscidisset Pollicem, ut ab expeditione hac esset immunis. Dictos tales Murcos, Murcidosque fuisse, docet Rosinus, Antiqq. l. 2. c. 19. et facit eo Amm. Marcellini locus, l. 5. Ad militandum omnis aetasaptissima est, et pari pectoris robore senecio ad procinctum ducitur, et adultus gelu duratis artubus et labore assiduô, multa contempturus et formidanda, nec eorum aliquando quispiam, ut in Ilalia, munus Martium pertimescens, Pollicem sibi praecidit, quos ioculariter Murcos appellabant. Sed et abscindebatur in poenam, ne utilis quispiam armis ferendis eslet. Hinc captis hostibus, Pollices ab Atheniensibus, auctore Philocle, abscindi olim solitos fuisse, ὅπως δόρυ μὲν φέρειν μὴ δύνωνται, κώπην δὲ ἐλαύνωςι, ut hastam quidem ferre nequirent, remos tamen agitare possent, narrat Plut. in Lysandro. De iisdem Tullius, de Offic. l. 3. c. 11. Durius Athenienses, qui sciverunt, ut Aeginetis, qui classe pollebant, Pollices praeciderentur. De Murcis, constitutio est in veter. Saxon. Lege, c. 13. talis: Pollex totus abscissus CCCLX. sol. si dimidius, CLXXX. si minimus, si totus, ut supra, si index, CLXXX. et per singula membra tertia pars mulctae componatur, medius et medicus, uterque sol. CXX. et per membra eorum, ut de coeteris dictum est, pollex pedis medietate pollicis manus componatur; tres articuli medietate, compositionis medii et medici digitorum componaentur; minimus articulus, medietate unius de tribus articulis componantur. Itaque apparet, sollemne fuisse, metu militiae, digitis amputatis mutilos se facere consuevisse et ob id, secundum varium digitorum in bellis obeundis usum, poenas detruncantibus se statutas etiam varias, maiores minoresve. Altera et hinc similis constitutio, in antiqua exstat Baiuvariorum L. c. 30. n. 11. cuius haec sententia est. 1. Si quis alicuius pollicem absciderit, cum XII. sol. componat. 2. Et si proximum a pollice vel minimum absciderit, cum IX. Sol. componat, unum sic et alium sic. 3. Illos medianos duos digitos. cum X. solid. componat, unum cum quinque solid. et alium cum V. 4. Et si non fuerint abscissi, et est mancus, stat rectus, ut non possit plicare, hoc impedimentum est ad arma baiulare, maior est compositio, quam de abscisso, tertiam partem supra addet; ad XII. adde IIII. fiunt XVI. ad IX. adde tres, fiunt XII. ad V. adde duos et tremissim, fiunt VII. sol. et tremissis:Sic eum debes iudicare et sic componere. Vide Thom. Dempster. Paralipom. in Rosinum loc. cit. Praeterea in foederibus firmandis Pollicis apud Antiquos fuit usus. Tacitus enim duos Reges barbaros, ut eo arctius foedus iungerent, consertis dextris pollices constrinxisse, et, ex illis ita colligatis fortiter, sanguinem prolicuisse inutuoque hausisse, l. 12. Annal. c. 47. auctor est. Sed et apud Lacedaemonios, mordendo puerorum Pollicem, petulantiam illorum coercuisse Paedagogos, legimus, apud Mich. de Montagne, in libro cui tit. fecit Essais, c. 26. De eiusdem in sacrificiis usu, supra voce Culter. Quia vero pollicis tanta aestimatio, hinc pro integra manu non raro. Papinius, Theb. l. 11. v. 401.——— opus ipsa novâratMaeoniis Argia modis, et pollice doctô Stamina purpureae sociaverat aurea telae.Et Horatius de lyra, quam sane non solô pollice feriebat, l. 4. Carm. Od. 6. v. 25.Lesbium servate pedem, meiquePollicis ictum.In textrina tamen aut netrina eius praecipuus usus, Casp. Barthius ad Statium, d. l. Nec omittendum, Pollice quoque ann ulos olim gestari consuevisse, licet hunc digitum praeterierit Plinius l. 33. c. 1. ut non obscure indicat Iul. Capitolin. qui Maximinum Caesarem c. 6. narrat fuisse pollice tam vastô, ut uxoris dextrocheriô pro annulo uteretur. Vide supra. Quid vero sit, sub pollice S. Mauritii Christo militare, in Tabular. Ecclesiae Viennensis, ubi mensae Fratrum, sub pollice S. Mauritii militantium, sitae in pago Viennensi, mentio fit, quaerit Car. du Fresne in Glossar. De pollice, mensurae genere, vide Statuta Roberti III. Scotiae Regis supra, et de sanguine arietis, pollici manus dextrae et pollici pedis dextri Sacerdotis initiandi imponi solito in V. T. infra voce Sacerdos: uti de investitura per dextrum pollicem, et de litera T. sub pollice sinistrae manus furibus in Anglia inuri solitâ, infra lit. T.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.